- OMENTUM
- OMENTUMHebr. Gap desc: Hebrew, i. e. operiens, Levitici c. 9. v. 19. Ex ariete (obtulerunt) caudam operientem, et renes, ubi subintelligenda intestina: Ventriculum enim atque intestina pingui ac tenui omento integi, dicit Plin. l. 11. c. 37. Unde est, quod a Graecis dicitur ἐπίπλοον, quasi visceribus innatans; et definitur, πιμελώδης ὑμὴν ἐπὶ τῆς κοιλίας καὶ τῶ εντέρων, Adiposa membrana super ventrem et intestina. Eius in sacris plurimus olim usus non apud Hebraeos solum quibus id divintus iniunctum, sed apud Romanos quoque et Graecos, qui Iudaeos aemulati sunt. Hinc Persius Sat. 2. v. 47.Tot tibi cum in flammis iunicum omenta liquescant.Et Homer. Il. β. v. 423.——— κατά τε κνίςςῃ ἐκάλυψανΔίπτυχα ποιήσαντες.Ad quae Etymologus, Δίπτυχα ποίησαντες, διπλώσαντες τὴν κνίςςαν, νῦν καὶ λέγει τὸν ἐπίπλουν. Duplicia facientes, i. e. adipem duplicantes, nunc autem omentum significat. et Hesychius, eodem haud dubie respiciens, Δίπτυχα, inquit, δύο ἐπιβολὰς ἔχοντα, ἢ διπλοῦν ἐπίπλουν, ὥςτε τῷ μὲν ὑπεςρῶςθαι τὸ ἐπίπλουν, τῷ δὲ ἐπιβεβλῆςθαι. Duplicia, i. e. duos iniectus habentia, aut duplum omentum, ita ut ab una patre substernatur omentum, ab altera superponatur: de quo ritu Hadr. Turnebum vide Adversar. l. 7. c. 13. Sed et apud Persas, ex toto sacrificio, solum omentum, aut omenti pars Diis servabatur. Strabo l. 15. Cum Magus, qui sacrificium enarrat, carnes distribuit, parte suâ acceptâ quisque abit. Deum enim dicunt nihil petere quidquam praeter animum. Ὅμως δὲ τοῦ ἐπίπλου τὶ μικρὸν τιθέασιν, ὡς λέγουσί ττες, ἐπὶ τὸ πῦρ. Omenti tamen non nihil, ut quidam aiunt, in ignem iniciunt. Sic apud Catullum in Gellium, Persarum Magus, Epigr. 91. v. ult.—— Acceptô veneratur carmine Divos,Omentum in flamma pingue liquefaciens.Et ex omenti statu situque, Haruspices coniecturas cepisse, notum. Unde Lucan. ubi de inauspicato Aruntis sacrificio, l. 1. v. 624.Cor iacet et saniem per hiantes viscera rimasEmittunt, produntque suas omenta latebras.Et in Oedipo Senecae, Actu 2. v. 370. Manto, extis inspectis, Tiresiae Patri tum caeco inter coetera dicit,——— non molli ambituOmenta pingues viscerum obtendunt sinus.Itaque omentum ab omine quidam deducunt; quod licet extra concroversiam non sit, verisimilius tamen est, quam quod plerique ftatuunt, ab omaso illud dici: cum in omaso brevis sit prima, ut videre est apud Horatium l. 2. Sat. 5. v. 40. Naevium in Aulularia et. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 45. et supra in voce Adeps. De ratione vero Veter. in elephantorum Omentis scribendi, retro diximus, ubi de Membranis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.